monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 74, 5
Longum est si velim per singula currere; quomodo per Apostolum Paulum, et Ecclesiasticos viros intellexit Ecclesia, non esse suum filium, qui tenebatur in Lege: et in luce cognoverit, quem in tenebris non videbat. Inde iurgium ortum est, praesente rege, altera dicente: Filius tuus mortuus est, meus autem vivit: altera respondente, Mentiris, filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est: atque in hunc modum contendebant coram rege. Tunc rex Salomon, qui manifeste Salvator accipitur (secundum Psalmum septuagesimum primum, qui titulo Salomonis inscribitur; ubi nulla dubitatio est, quin cuncta quae dicuntur, non Salomoni mortuo, sed Christi conveniant maiestati) simulat ignorantiam, et humanos pro dispensatione carnis mentitur affectus, sicut et in alio loco: Ubi posuistis Lazarum? et ad mulierem fluentem sanguine, Quis me tetigit? gladium postulat, de quo dixerat: Nolite putare, quod venerim pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere hominem contra patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum suam: et inimici hominis domestici eius : et tentat naturam naturae Dominus, vultque secundum utriusque voluntatem, viventem filium in Legem, Gratiamque dividere: non quod probet, sed quod ad arguendum calumniam Synagogae, hoc velle se dicat. Illa, quae nolebat Ecclesiae filium in gratia vivere, nec per baptismum liberari, libenter habet dividi puerum: non ut possideat, sed ut interficiat. ECCLESIA QUEM scit suum esse, libenter concedit aemulae, dum vivat saltem apud adversariam: ne inter Legem divisus et Gratiam, Salvatoris mucrone feriatur. Unde dicit Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis, quod si Legem observatis, Christus vobis nihil prodest .